monumenta.ch > Hieronymus > sectio 45

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 2, 45
Et regnum quartum erit veluti ferrum: quomodo ferrum comminuit et domat omnia, sic comminuet et conteret omnia haec, etc. Regnum autem quartum, quod perspicue pertinet ad Romanos, ferrum est quod comminuit et domat omnia. Sed pedes eius et digiti ex parte ferrei, et ex parte sunt fictiles, quod hoc tempore manifestissime comprobatur.