monumenta.ch > Hieronymus > sectio 44

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 2, 44
Et regnum tertium aeneum , quod imperabit universae terrae. Alexandrum significat, et regnum Macedonum, successorumque Alexandri. Quod recte aeneum dicitur: inter omnia enim metalla aes vocalius est, et tinnit clarius, et sonitus eius longe lateque diffunditur, ut non solum famam et potentiam regni, sed et eloquentiam Graeci sermonis ostenderet.