monumenta.ch > Hieronymus > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 2, 33
Somnium tuum et visiones capitis tui in cubili tuo, huiuscemodi sunt. Non dixit, visiones oculorum tuorum: ne quid putaremus esse corporeum, sed capitis: Sapientis enim oculi in capite eius : in principali videlicet cordis, iuxta illud quod in Evangelio legimus: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt . Et: Quid cogitatis in cordibus vestris ? Alii vero ex huius occasione capituli τὸ ἡγεμονικὸν non in corde, sed iuxta Platonem in cerebro suspicantur.