monumenta.ch > Hieronymus > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 2, 29
Mysterium autem vocans ordinem somnii revelati, ostendit quidquid occultum est, et ab hominibus ignoratur, posse mysterium nuncupari. Tollit quoque regi pravam suspicionem, ne humana aestimet inveniri posse solertia quod Dei solius notitiae reservatur.