monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.433 > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 2, 21
Sive interpretandum est, quod tenebrosa mystica quaeque et profunda significet, iuxta illud quod legimus in Proverbiis: Intelligit quoque parabolam, et tenebrosum sermonem, hoc ipsum significat quod in Psalmis legimus: Tenebrosa aqua in nubibus aeris . Qui enim ad excelsa conscendit, et terrena deserens, instar avium tenuissimum aerem et aetherea quaeque desiderat, iste nubes efficitur, ad quam veritas Dei pervenit, et quae super sanctos pluere consuevit: repletusque multitudine scientiae, habet multas aquas in corde suo tenebrosas et involutas caligine, quam solus Moyses ingreditur , et loquitur Deo facie ad faciem, de quo scriptum est: Posuit tenebras latibulum suum .