monumenta.ch > Hieronymus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 2, 19
Dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam. Iuxta illud quod scriptum est. Audiet sapiens, et apponet sapientiam . Qui enim habet, dabitur illi ; et animae quae fervet amore sapientiae, libenter spiritus Dei infunditur. In perversam autem animam non introibit sapientia .