monumenta.ch > Hieronymus > sectio 15 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 0, 7
Sed et hoc nosse debemus inter caetera, Porphyrium de Danielis libro nobis obiicere, idcirco illum apparere confictum, nec haberi apud Hebraeos, sed Graeci sermonis esse commentum, quia in Susannae fabula contineatur, dicente Daniele ad presbyteros, ἀπὸ τοῦ σχίνου σχίσαι, καὶ ἀπὸ τοῦ πρίνου πρίσαι, quam etymologiam magis Graeco sermoni convenire, quam Hebraeo.