monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.11 r > bnf4871.256 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 5, 2
Virgo Israel proiecta est super terram suam, non est qui suscitet eam. Quantum ad ordinem litterae pertinet et coeptam historiae veritatem, decem tribus, quae appellantur Israel, ductae in captivitatem, nequaquam in terram suam postea sunt reversae. Virgo autem appellatur populus Israel: non quia in virginitatis permanserit puritate, sed quia quondam instar virginis sit Domino copulatus. Unde et planctum super eum propheta iubetur assumere, quod nequaquam in antiquum restituatur gradum.