monumenta.ch > Vergilius > sectio 372 > sectio 82

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 5, 82
Et revelabitur quasi aqua iudicium, et iustitia quasi torrens fortis. LXX: Et volvetur sicut aqua iudicium, et iustitia sicut torrens invius. Sicut aqua si labatur in pronum, quod prius texerat, nudat, et patere facit omnium oculis: sic iudicium Dei atque iustitia, quae de suo quondam populo iudicavit, patebit omnibus, et feretur instar torrentis fortissimi. Quidquid arripuerit, secum trahit, et sibi obsistere non patitur.