monumenta.ch > Gregorius Turonensis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, 4, 2
Sed rex Childeberthus differens homines vinctos accepere, ait: 'Incertum apud nos habetur, utrum hi sint homicidae illi, quos adducitis, an alii, et fortassis servi cuiuscumque habentur, cum nostri bene ingenui generatione fuerint, qui apud vos fuerunt interempti'. Praesertim et Gripo adstabat, qui eo tempore legatus cum eisdem fuerat missus qui interfecti sunt, ac dicebat, quia: 'Praefectus urbis illius cum collectis duobus aut tribus hominum milibus inruit super nos, interimitque socios meos; in quo excidio et ego ipse interieram, si me viriliter defendere nequivissim.