monumenta.ch > Gregorius Turonensis > sectio 49

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, p11, p14, 49
Vel illud, improbe, non formidas, quod ipse Dominus beatis apostolis ait: Cum venerit, inquit, Filius hominis in sede maiestatis suae, congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat agnos ab haedis: et statuet oves quidem ad dexteram, haedos autem ad sinistram.