monumenta.ch > Gregorius Turonensis > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, p11, p14, 24
Nec enim potest iudicium fieri, nisi prius resurgant mortui: quia sicut illos qui defuncti sunt sancti, coelum, ut credimus, retinet, de quorum sepulcris saepius virtus illa procedit, ut de his caeci illuminentur, claudi gressum recipiant, leprosi mundentur, et alia sanitatum beneficia infirmis petentibus tribuantur, ita credimus et peccatores in illo infernali carcere usque ad iudicium retineri.