monumenta.ch > Gregorius Turonensis > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, p11, p14, 16
Unde manifestum est, quia quidquid humani corporis piscis absorbuit, ales rapuit, bestia deglutivit, a Domino coniunctum in resurrectionem reparandum erit: quia non erit ei difficile perdita reparare, qui ex nihilo non nata creavit: sed ita haec in integritatem solida, sicut prius fuerant, reparabit, ut corpus quod fuit in mundo, aut poenam iuxta meritum ferat, aut gloriam.