monumenta.ch > Gregorius Turonensis > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, p11, p14, 8
Et propheta David, licet ex persona Domini, tamen resurrectionem praevidens, ait: Nunquid qui dormit non adiiciet ut resurgat (Psal. XL, 9)? hoc est, Qui mortis somno opprimitur, non est venturus ad resurrectionem? Et Isaias (Isai. 66.), quod de sepulcris resurrecturi sunt mortui, docet. Sed et Ezechiel propheta (Ezech. 37), cum ossa arida obtecta cute, nervis solidata, venis infecta, flante spiritu animata, reformatum hominem enarraret, manifestissime resurrectionem futuram edocuit.