monumenta.ch > Gregorius Turonensis > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, p11, p6, 7
Ipse quoque Cuppa iterum commotis quibusdam de suis, filiam Badegisili, quondam Cenomanensis episcopi, diripere sibi in matrimonium voluit; irruens autem nocte cum cuneo sociorum in villa Maroialensi, ut voluntatem suam expleret, praesensit eum dolumque eius Magnatrudis materfamilias, genitrix scilicet puellae: egressaque cum famulis contra eum vi repulit, caesis plerisque ex illis, unde non sine pudore discessum est.