monumenta.ch > Gregorius Turonensis > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, p11, p4, 21
At Aptacharius Langobardorum rex, legationem ad Guntchramnum regem cum huiuscemodi verbis direxit: Nos, piissime rex, subiecti atque fideles vobis gentique vestrae, sicut patribus vestris fuimus, et esse desideramus; nec discedimus a sacramento quod praedecessores nostri vestris praedecessoribus iuraverunt.