monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, 21, 3
Factus est ergo ut nullum timeret, nullum videlicet, quia nec Deum, sed neque hoc quod passurus est metuit. Cui nimirum felicius fuerat timendo vitare supplicia quam non timendo tolerare. Appetitum itaque celsitudinis vertit in rigorem mentis, ut iam per duritiam se male egisse non sentiat, qui praeesse per gloriam quaerebat. Nam quia ius quaesitae potestatis non obtinuit, quasi quoddam superbiae suae remedium insaniam insensibilitatis invenit; et quia provectu transgredi cuncta non potuit, despectu se contra cuncta praeparavit. Cuius adhuc superbia studiose describitur, cum protinus subinfertur: