monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, 19, 5
At inquiunt: Nullus iustus crudelitatibus pascitur, et delinquens servus a iusto domino idcirco caedi praecipitur, ut a nequitia corrigatur. Ad aliquid ergo caeditur cum non eius dominus cruciatibus delectatur. Iniqui autem gehennae ignibus traditi quo fine semper ardebunt? Et quia certum est quod pius atque omnipotens Deus non pascitur cruciatibus iniquorum, cur cruciantur miseri, si non expiantur? Quibus citius respondemus quod omnipotens Deus, quia pius est, miserorum cruciatu non pascitur; quia autem iustus est, ab iniquorum ultione in perpetuum non sedatur. Sed iniqui omnes aeterno supplicio, e quidem sua iniquitate, puniuntur; et tamen ad aliquid concremantur, scilicet ut iusti omnes et in Deo videant gaudia quae percipiunt, et in istis respiciant supplicia quae evaserunt, ut tanto in aeternum magis divinae gratiae debitores se esse cognoscant, quanto in aeternum mala puniri conspiciunt quae eius adiutorio vitare potuerunt.