monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, 19, 4
At inquiunt: Sine fine puniri non debet culpa cum fine. Iustus nimirum est omnipotens Deus, et quod non aeterno peccato commissum est, aeterno non debet puniri tormento. Quibus citius respondemus quod recte dicerent, si iudex iustus districtusque veniens, non corda hominum, sed facta pensaret. Iniqui enim ideo cum fine deliquerunt, quia cum fine vixerunt. Voluissent quippe sine fine vivere, ut sine fine potuissent in iniquitatibus permanere. Nam magis appetunt peccare quam vivere; et ideo hic semper vivere cupiunt, ut nunquam desinant peccare, cum vivunt. Ad districti ergo iudicis iustitiam pertinet, ut nunquam careant supplicio, quorum mens in hac vita nunquam voluit carere peccato; et nullus detur iniquo terminus ultionis, quia quandiu valuit, habere noluit terminum criminis.