monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, 19, 3
Sunt enim nunc etiam qui idcirco peccatis suis ponere finem negligunt, quia habere quandoque finem futura super se iudicia suspicantur. Quibus breviter respondemus: Si quandoque finienda sunt supplicia reproborum, quandoque finienda sunt ergo et gaudia beatorum. Per semetipsam namque Veritas dicit: Ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam . Si igitur hoc verum non est quod minatus est, neque illud verum est quod promisit. At inquiunt: Ideo aeternam poenam peccantibus minatus est, ut eos a peccatorum perpetratione compesceret, quia creaturae suae aeterna supplicia minari debuit, non inferre. Quibus citius respondemus: Si falsa minatus est ut ab iniustitia corrigeret, etiam falsa pollicitus est ut ad iustitiam provocaret. Et quis hanc eorum vesaniam toleret, qui dum promissionibus suis reproborum supplicia finiri asserunt, assertione sua etiam electorum praemia remunerationesque confundunt? Quis hanc eorum vesaniam toleret, qui conantur astruere verum non esse, quod Veritas de aeterno igne minata est, et dum satagunt Deum perhibere misericordem, non verentur praedicare fallacem?