monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, 19, 2
Quod aeterna incomprehensibiliaque iudicia, abyssi soleant nomine designari, Psalmista testatur dicens: Iudicia tua abyssus multa . Senectus vero aliquando pro finis propinquitate ponitur. Unde Apostolus ait: Quod antiquatur et senescit, prope interitum est . Leviathan itaque iste aestimabit abyssum quasi senescentem, quia reproborum corda sic infatuat, ut suspicionem eis de venturo iudicio quod quasi finiatur infundat. Abyssum namque senescere aestimat, qui terminari quandoque in suppliciis supernam animadversionem putat. Igitur antiquus iste persuasor in membris suis, id est in mentibus iniquorum, futuras poenas levigat, quas quasi certo fine determinat, ut eorum culpas sine termino correptionis extendat; et eo magis hic peccata non finiant, quo istic aestimant peccatorum supplicia finienda.