monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, 17, 2
Unguenta quippe cum bulliunt, fragrantiam suavitatis reddunt. Quia ergo Leviathan iste ita seducet corda reproborum, ut quidquid agunt ex iniquitate perfidiae pro veritate rectae fidei se agere suspicentur, quasi bene eis olet id quod zelo religionis exercent. Unde in Evangelio discipulis Veritas dicit: Ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo . Igitur sicut olla fervent, dum crudeliter persequuntur; sed apud eos ipsa persecutio unguentorum fragrantiam redolet, dum mens eorum, vanis suspicionibus decepta, aestimat quia Deo obsequium persolvat. In Scriptura enim sacra unguentorum odoribus opinio solet signari virtutum. Unde sponsa in Canticis canticorum sponsum desiderans dicit: In odore unguentorum tuorum currimus . Et unde Paulus apostolus virtutum laude fragrare se sciens, ait: Christi bonus odor sumus Deo . Itaque quia Leviathan iste ministros illius perditi vasis sui in crudelitatis opera sub opinione laudis et praetextu vitututis intercipit, postquam dixit: Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, recte mox subdidit: Ponet quasi cum unguenta bulliunt. Quod enim per crudelitatis incendium mare fervet, hoc in eorumdem iudicio qui excitantur falso nomine virtutis, ac si unguenta bulliant, ostendit, ut tanto atrociores ad crudelitatem fiant, quanto se etiam mereri praemia quasi pro zelo religionis existimant. Iustumque hoc est divino iudicio, ut qui pietatatis vim perpendere et custodire negligunt, suspicionis suae odore fallantur. Unde et, ad illusionis augmentum, eos crudelia perpetrantes signa quoque ac prodigia subsequuntur, sicut et recte subiungitur: