monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, 21, 4
Bonum quippe quod agimus, et Dei est, et nostrum: Dei per praevenientem gratiam, nostrum per obsequentem liberam voluntatem. Si enim Dei non est, unde ei gratias in aeternum agimus? Rursum si nostrum non est, unde nobis retribui praemia speramus? Quia ergo non immerito gratias agimus, scimus quod eius munere praevenimur; et rursum, quia non immerito retributionem quaerimus, scimus quod obsequente libero arbitrio bona elegimus quae ageremus. Sequitur: Omnia quae sub coelo sunt mea sunt. Omnibus liquet quod non solum ea quae sub coelo sunt, sed ipsa quoque quae super coelos condita coelestia vocantur eius voluntati serviunt a quo se creata esse meminerunt. Cur ergo tantummodo de inferioribus loquens ait.