monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, 21, 3
Nec tamen electis suis pietatem sine iustitia exhibet, quia hic eos duris afflictionibus premit; nec rursum reprobis iustitiam sine misericordia exercet, quia hic aequanimiter tolerat quos quandoque in perpetuum damnat. Si ergo et electi praevenientem se gratiam sequuntur, et reprobi iuxta quod merentur accipiunt, et de misericordia inveniunt electi quod laudent, et de iustitia non habent reprobi quod accusent. Bene itaque dicitur: Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? Ac si aperte diceretur: Ad parcendum reprobis nulla ratione compellor, quia eis debitor ex sua actione non teneor. Idcirco enim nequaquam coelestis patriae praemia aeterna percipiunt, quia ea nunc dum promereri poterant, ex libero arbitrio contempserunt. Quod videlicet liberum arbitrium in bono formatur electis, cum eorum mens a terrenis desideriis gratia aspirante suspenditur.