monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 1 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, 21, 2
Quibus duobus versibus et virtutem suae potentiae, et omne pondos rationis explevit. Nam propter potentiam dixit: Quis enim resistere potest vultui meo? Et propter rationem subdidit: Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? Ac si diceret: Non eum quasi crudelis suscito, quia de eius fortitudine et electos meos potenter eripio, et rursum reprobos non iniuste, sed rationabiliter damno; id est, et eos quos benigne eligo eripere mirabiliter possum, et eos quos respuo non iniuste derelinquo. Nemo quippe ut divina illum gratia subsequatur prius aliquid contulit Deo. Nam si nos Deum bene operando praevenimus, ubi est quod Propheta ait: Misericordia eius praeveniet me . Si quid nos bonae operationis dedimus, ut eius gratiam mereremur, ubi est quod Apostolus dicit: Gratia salvati estis per fidem; et hoc non ex vobis, sed Dei donum est, non ex operibus ? Si nostra dilectio Deum praevenit, ubi est quod Ioannes apostolus dicit: Non quia nos dilexerimus Deum, sed quia ipse prior dilexit nos ? Ubi est quod per Osee Dominus dicit: Diligam eos spontanee ? Si sine eius munere nostra virtute Deum sequimur, ubi est quod per Evangelium Veritas protestatur, dicens: Sine me nihil potestis facere ? Ubi est quod ait: Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum ? Ubi est quod iterum dicit: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos ? Si saltem dona bonorum operum virtute nostra bene cogitando praevenimus, ubi est quod rursum per Paulum tam salubriter dicitur, ut omnis de se humanae mentis fiducia ab ipsa cordis radice succidatur, cum dicit: Non quia sufficientes simus aliquid cogitare a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est ? Nemo ergo Deum meritis praevenit, ut tenere eum quasi debitorem possit; sed miro modo aequus omnibus conditor, et quosdam praeelegit, et quosdam in suis pravis moribus iuste derelinquit.