monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, 20, 2
Quod sic de eo debet intelligi, ut referri etiam ad illius corpus possit, quia iniqui omnes qui districtionem iustitiae divinae non metuunt, incassum sibi de misericordia blandiuntur. Moxque ad consolationem nostram rediens, extremi iudicii futurum eius interitum praenuntiat, dicens: