monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, 19, 3
Sed ideo videntur nobis haec gravia, quia bella occulti adversari nolumus pensare graviora. A quibus plerumque bellis, ut diximus, dum flagellamur, defendimur, dum affligimur, occultamur. Caro enim nostra prius quam resurrectionis incorruptione solidetur, si nullo moerore afficitur, in tentationibus effrenatur. Quis autem nesciat quod multo melius sit ardere flamma febrium quam igne vitiorum? Et tamen cum febre corripimur, quia vitiorum aestum qui occupare nos poterat considerare negligimus, de percussione murmuramus. Quis nesciat quod multo melius sit duris in servitio hominibus subiici, quam blandientibus daemoniacis spiritibus subdi? Et tamen cum alto Dei iudicio iugo humanae conditionis atterimur, in querelam prosilimus, nimirum quia minus attendimus quod si nos nulla conditio servitutis opprimeret, fortasse mens nostra multis iniquitatibus peius libera deserviret. Ideo ergo haec quae toleramus, gravia credimus, quia bella hostis callidi, quam sint contra nos dura atque intolerabilia non videmus. Menti enim nostrae omne pondus vilesceret, si ea quae se opprimere poterant, occulti adversarii bella pensaret. Quid enim si omnipotens Deus onera quae patimur sublevet, sed tamen sua nobis adiutoria subtrahat, et inter Leviathan istius nos tentamenta derelinquat? Saeviente tanto hoste quo ibimus, si nullis auctoris nostri protectionibus defendamur? Quia ergo beatus Iob culpae sibi conscius non erat, et dura tamen flagella tolerabat, ne fortasse in vitio murmurationis excedat, memoretur quod timeat, et dicatur ei: Memento belli, nec ultra addes loqui. Ac si ei aperte diceretur: Si occulti hostis contra te bellum consideras, quidquid a me pateris, non accusas. Si impetentem te adversarii gladium prospicis, flagellum patris nullatenus perhorrescis. Vides enim quali flagello te ferio, sed intueri negligis a quanto te hoste flagellando liberum servo. Memento ergo belli, nec ultra addas loqui, id est, tanto te ad disciplinam patris exhibe tacitum, quanto te prospicis ad bella hostis infirmum. Dum ergo me corripiente percuteris, ut aequanimiter feras, hostem tuum ad memoriam revoca, et durum non aestimes omne quod pateris, dum externis cruciatibus ab interna passione liberaris. Quia autem Leviathan iste de divina misericordia falsa sibi promissione blanditur, postquam terrorem fortitudinis eius intulit, et beati Iob animum in eius circumspectione commovit, dicens: Memento belli, nec ultra addas loqui; ut irremissibilem reatum eius ostenderet, illico adiunxit: