monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, 19, 2
Alta dispensatio iudiciorum Dei idcirco saepe bene merentes famulos vel minis impetit, vel flagellis premit, vel quibusdam superimpositis oneribus gravat, vel laboriosis occupationibus implicat, quia mira potentia praevidet quod si quieti ac liberi in tranquillitate persisterent, tentationes ferre adversarii non valentes, mentis prostrati vulneribus iacerent. Dum ergo eos foris tolerandis flagellis vel oneribus occupat, a suscipiendis intus tentationum iaculis occultat. Moris quippe medicinalis est, ut saepe fervorem viscerum in pruriginem cutis trahat, et plerumque inde interius curat, unde exterius sauciat. Ita nonnunquam divinae dispensationis medicamine agitur ut exterioribus doloribus internum vulnus adimatur, et flagellorum sectionibus repellatur ea quae occupare mentem poterat interior putredo vitiorum; et tamen saepe dum patentis culpae sibi homines conscii non sunt, et aut doloribus cruciantur, aut laboribus deprimuntur, contra iustum atque omnipotentem iudicem in querelam prosiliunt, scilicet minus intuentes contra quam fortem adversarium bellum gerunt. Cuius si intolerabiles vires sollicite attenderent, nequaquam de his quae exterius tolerant murmurarent.