monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, 15, 3
Non ergo immerito in eo quod agere nititur ex ipso suarum actionum nomine vocatur, cum iumentum, draco, vel avis dicitur. In eis quippe quos ad stultitiam luxuriae excitat, iumentum est; in eis quos ad nocendi malitiam inflammat, draco est; in eis autem quos in fastum superbiae quasi alta sapientes elevat, avis est; in illis vero quos pariter in luxuria et superbia et malitia polluit, iumentum, draco, simul et avis existit. Per tot namque ad deceptorum cor se species intulit, in quot eos nequitias implicavit. Multarum igitur rerum nomine vocatur, quia ante deceptorum mentes in varias formarum species vertitur. Cum enim hunc per carnis luxuriam tentat, et tamen minime superat, mutata suggestione cor illius in malitiam inflammat. Quia ergo ad eum venire bellua non valuit, draco venit. Illum veneno malitiae corrumpere non valet, sed tamen bona sua eius oculis opponit, et cor illius in superbiam extollit. Huic ergo ut draco subrepere non valuit, sed tamen adducto phantasmate inanis gloriae, coram cogitationis eius obtutibus quasi avis volavit. Quae nimirum avis tanto contra nos immanius extollitur, quanto nulla naturae suae infirmitate praepeditur. Quia enim carnis morte non premitur, et Redemptorem nostrum carne mortalem vidit, altiori fastu elationis intumuit; sed ubi contra auctorem suum penna se superbiae extulit, ibi laqueum suae mortis invenit. Nam ea eius carnis morte prostratus est, quam expetiit elatus; et inde pertulit laqueum, unde quasi escam suae malitiae mortem iusti concupivit. Dicatur ergo: Nunquid illudes ei quasi avi? Quasi avi quippe Dominus illusit, dum ei in passione unigeniti Filii sui ostendit escam, sed laqueum abscondit. Vidit enim quod ore perciperet, sed non vidit quod gutture teneret. Nam quamvis eum fuerat ipse confessus Filium Dei, velut purum tamen illum hominem mori credidit, ad cuius mortem Iudaeorum persequentium animos concitavit . Sed in ipso traditionis eius tempore tarde iam cognovisse intelligitur, quod ipse illa eius morte puniretur. Unde et Pilati coniugem somniis terruit, ut vir illius a iusti persecutione cessaret . Sed res interna dispensatione disposita nulla valuit machinatione refragari. Expediebat namque ut peccatorum mortem iuste morientium solveret mors iusti iniuste morientis. Quod quia Leviathan iste usque ad tempus passionis illius ignoravit, quasi more avis illusus, divinitatis eius laqueum pertulit, dum humanitatis eius escam momordit. Sequitur: