monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, 15, 2
Quid est quod adversarius noster prius Behemoth, postmodum Leviathan dicitur, nunc vero avi in perditionis suae illusione comparatur? Behemoth, quippe, ut diximus, bellua interpretatur, quae quadrupes ostenditur, dum sicut bos fenum comedere perhibetur. Leviathan vero, quia hamo capitur, procul dubio serpens in aquis innotescitur. Nunc vero ad avis similitudinem ducitur, cum dicitur: Nunquid illudes ei quasi avi? Cur ergo bellua, vel iumentum, cur draco, cur avis appelletur, indagemus. Citius enim nomina eius agnoscimus, si tergiversationis illius astutiam subtiliter exploremus. De coelo quippe ad terram venit, et ad spem coelestium nulla iam respiratione se erigit. Irrationale ergo et quadrupes animal est per actionis immundae fatuitatem, draco per nocendi malitiam, avis per subtilis naturae levitatem. Quia enim hoc quod contra se agit ignorat, bruto sensu bellua est; quia malitiose nobis nocere appetit, draco est; quia vero de naturae suae subtilitate superbe extollitur, avis est. Rursum, quia in hoc quod inique agit ad utilitatem nostram divina virtute possidetur, iumentum est; quia vero latenter mordet, serpens est; quia autem nonnunquam per indomitam superbiam se etiam lucis angelum simulat, avis est. Humanum etenim genus quamvis inexplicabili iniquitatis arte lacessat, tribus tamen vitiis valde tentat, ut videlicet alios sibi per luxuriam, alios per malitiam, alios per superbiam subdat.