monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, 14, 3
Sed quia tandiu in hac vita electorum usibus servit, quandiu malitiae suae nequitiam tentationibus exercere potuerit, hoc autem in loco a Domino non solum ex pacto servus, sed sempiternus servus accipi dicitur, investigare compellimur quomodo et post praesentis vitae terminum servire eum in perpetuum Domino demonstremus. Neque enim tunc iustos coelesti felicitate pollentes adhuc tentare permittitur, cum ante eorum oculos aeternis gehennae ignibus mancipatur, quia nequaquam in illa superna patria tentationibus erudiendi sunt, in qua iam pro tentationum laboribus remunerantur. Sed tunc Leviathan iste cum suo corpore, reprobis videlicet omnibus, flammis ultricibus traditur, quibus sine fine crucietur. Quos scilicet cruciatus dum iusti conspiciunt, in Dei laudibus crescunt, quia et in se cernunt bonum quo remunerati sunt, et in illis inspiciunt supplicium quod evaserunt. Ita enim tunc pulchra erit universitas, dum et gehenna iuste cruciat impios, et aeterna felicitas iuste remunerat pios. Sicut enim niger color in pictura substernitur, ut superiectus albus vel rubeus pulchrior ostendatur, ita tunc etiam malos bene ordinans Deus, feliciora exhibet gaudia beatorum, ostensis ante eorum oculos suppliciis reproborum. Et quamvis illud ex visione dominica eorum gaudium non sit quod crescat, magis tamen auctori suo esse se debitores sentiunt, quando et bonum cernunt quod iuste remunerati percipiunt, et malum quod misericorditer adiuti vicerunt. Igitur si utilitati iustorum et hic tentatio Leviathan istius, et illic damnatio proficit, sempiternus servus est dum Dei laudibus nesciens servit, et illic poena eius iusta, et hic voluntas iniusta. Sequitur: