monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, 14, 2
Subaudis ut ego. Sed valde solerter intuendum est quod pactum cum Domino Leviathan iste feriat, ut sempiternus ab eo servus habeatur. In pacto enim, discordantium partium voluntas impletur, ut ad votum suum quaeque perveniat, et iurgia desiderato fine concludat. Antiquus itaque hostis a sinceritate divinae innocentiae malitiae suae face succensus discordat, sed ab eius iudicio etiam discordando non discrepat; nam viros iustos semper malevole tentare appetit, sed tamen hoc Dominus vel misericorditer fieri, vel iuste permittit. Haec ipsa ergo tentationis licentia pactum vocatur, in qua etdesiderium tentatoris agitur, et tamen per eam miro modo voluntas iusti dispensatoris impletur. Erudiendos enim, sicut nuper diximus, electos suos Dominus saepe tentatori subiicit, sicut post paradisi claustra, post tertii coeli secreta, ne revelationum magnitudine Paulus extolii potuisset, ei Satanae angelus datus est . Sed, ut praefati sumus, ipsa hac tentatione disponitur, ut qui elati perire poterant, humiliati a perditione serventur. Secreto ergo dispensationis ordine, unde saevire permittitur iniquitas diaboli, inde pie perficitur benignitas Dei. Et bene ex hoc pacto quod cum Domino ferire dicitur, servus accipi perhibetur, quia inde obtemperat nutibus supernae gratiae, unde exercet iram nequissimae voluntatis suae. Servus ergo ex pacto est, qui dum voluntatem suam implere permittitur, a superni consilii voluntate ligatur, ut electos Dei, sicut dictum est, volens tentet, et tentando nesciens probet.