monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 143 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, 13, 2
Subaudis ut mihi. Si enim ad personam Filii haec verba referantur, incarnato ei mollia loquebatur cum diceret: Scio quia sis sanctus Dei . Ad quem Leviathan iste multiplicavit preces, cum per subditam sibi legionem dixit: Si eiicis nos, mitte nos in gregem porcorum . Quamvis intelligi potest apertius, quia ad Dominum preces multiplicat, cum extremi die iudicii iniqui qui eius corpus sunt sibi parci deprecantur, cum membra eius, videlicet reprobi, sero clamantes dicunt: Domine, Domine, aperi nobis . Quibus protinus dicitur: Nescio vos unde sitis. Tunc etiam Domino per membra sua mollia loquetur, quando multi ex eius corpore dicturi sunt: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia eiecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ? Mollia quidem deprecantes dicunt, cum eius nomine replicant quae fecerunt, sed duro corde illa cum facerent, in suam laudem rapuerunt. Unde mox audiunt: Nescio qui estis . Sequitur: