monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, 12, 6
Maxilla tamen Behemoth istius perforata intelligi et aliter potest, ut in ore tenere dicatur non quos iam perfecte peccato implicavit, sed quos adhuc peccati persuasionibus tentat, quatenus ei quemlibet mandere sit de peccati eum delectatione tentare. Mandendum quidem, sed non deglutiendum acceperat Paulum, quando illum post tot revelationum sublimia stimulis carnis agitabat . Tunc ergo cum contra illum licentiam tentationis accepit, in maxilla eum tenuit, sed perforata. Qui vero elatus perire poterat, tentatus est ne periret. Tentatio ergo illa non vorago vitiorum, sed custodia meritorum fuit, quia Leviathan iste fatigando eum in afflictione contrivit, sed non in culpa capiendo devoravit. Elatos autem in sanctitate viros non amitteret, nisi tentaret. Sancti quippe non essent, qui de sanctitatis gloria superbirent, et tanto sub eius iure caderent, quanto se in suis virtutibus elevarent. Sed miro dispensationis ordine dum tentantur humiliantur, dum humiliantur eius esse iam desinunt. Bene ergo maxilla Behemoth istius perforata dicitur, quia electos Dei unde conterit, inde amittit; unde tentat ut perdat, agit inde ne pereant. Antiquus itaque hostis, occultis Dei dispensationibus serviens, sanctorum animas ad interitum tentat volens, sed ad regnum tentando servat invitus. Maxilla ergo eius perforata est, quia eos quos tentando, id est mandendo conterit, quasi cum deglutit amittit. Quod quia non humana sed divina providentia agitur, ut utilitati iustorum ipsa vetusti adversarii astutia suffragetur, quatenus cum electos tentat, eos magis tentando custodiat, bene ad beatum Iob dicitur: Aut armilla perforabis maxillam eius? Subaudis ut ego, qui provide cuncta disponens, electos meos inde robustius in integritate custodio, unde eos per maxillam Leviathan istius labefactari aliquo modo ab integritate permitto. Sequitur: