monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, 12, 5
Sed quia, exigente causa, David ad medium deducto, tanti facinoris memoriam fecimus, lectoris fortasse animus movetur, cur eos omnipotens Deus, quos in perpetuum elegit, quos ad donorum quoque spiritalium culmen assumpsit, illaesos a corporalibus vitiis non custodit. Unde quia satisfieri citius credimus, breviter respondemus. Nonnulli enim per accepta dona virtutum, per impensam gratiam bonorum operum in superbiae vitium cadunt, sed tamen quo ceciderint, non cognoscunt. Proinde contra eos hostis antiquus, quia iam interius dominatur, etiam exterius saevire permittitur, ut qui in cogitatione elati sunt, per carnis luxuriam prosternantur. Scimus autem quia aliquando minus est in corporis corruptionem cadere quam cogitatione tacita ex deliberata elatione peccare; sed cum minus turpis superbia creditur, minus vitatur. Luxuriam vero eo magis erubescunt homines, quo simul omnes turpem noverunt. Unde fit plerumque ut nonnulli post superbiam in luxuriam corruentes, ex aperto casu malum culpae latentis erubescant; et tunc etiam maiora corrigunt, cum prostrati in minimis gravius confunduntur. Reos enim se inter minora conspiciunt, qui se liberos inter graviora crediderunt. Pia ergo Domini dispensatione laxatus nonnunquam Behemoth iste de culpa ad culpam trahit, et dum plus percutit, inde eum quem ceperat amittit, atque unde vicisse cernitur, inde superatur. Considerare libet intra munitum gratiae sinum quanto Deus favore misericordiae nos continet. Ecce qui de virtute se extollit per vitium ad humilitatem redit. Qui vero acceptis virtutibus extollitur, non gladio, sed, ut ita dixerim, medicamento vulneratur. Quid est enim virtus, nisi medicamentum? et quid est vitium, nisi vulnus? Quia ergo nos de medicamento vulnus facimus, facit ille de vulnere medicamentum, ut qui virtute percutimur, vitio curemur. Nos namque virtutum dona retorquemus in usum vitiorum, ille vitiorum illecebras assumit in artem virtutum, et salutis statum percutit ut servet, ut qui humilitatem currentes fugimus, ei saltem cadentes haereamus. Sed inter haec sciendum est quod plerique hominum, quo in multis corruunt, arctius ligantur; cumque eos Behemoth iste ex uno vitio percutit ut concidant, ex alio quoque illigat ne resurgant. Consideret itaque homo cum quo hoste bellum gerat; et si iam se in aliquo deliquisse perpendit, saltem ad culpam pertrahi ex culpa pertimescat, ut studiose vitentur vulnera, quibus frequenter interficit, quia valde rarum est, quod hostis noster electorum saluti etiam vulneribus servit.