monumenta.ch > Gregorius Magnus > bsbClm6297.113 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, 12, 4
Sic quippe semper, sic nos divinae dispensationis misericordia et superbientes reprimit, et ne ad desperationem corruamus fulcit. Unde etiam per Moysen admonet, dicens: Non accipies loco pignoris superiorem, aut inferiorem molam . Accipere namque aliquando dicimus auferre. Unde et aves illae quae sunt rapiendis avibus avidae, accipitres vocantur. Unde Paulus apostolus dicit: Sustinetis enim si quis devorat, si quis accipit . Ac si diceret, Si quis rapit. Pignus vero debitoris est confessio peccatoris. A debitore enim pignus accipitur, cum a peccatore iam peccati confessio tenetur. Superior autem et inferior mola est spes et timor. Spes quippe ad alta subvehit, timor autem cor inferius premit. Sed mola superior et inferior ita sibi necessario iunguntur, ut una sine altera inutiliter habeatur. In peccatoris itaque pectore incessanter debet spes et formido coniungi, quia incassum misericordiam sperat, si non etiam iustitiam timeat; incassum iustitiam metuit, si non etiam de misericordia confidat. Loco igitur pignoris mola superior aut inferior tolli prohibetur, quia qui peccatori praedicat, tanta dispensatione componere praedicationem debet, ut nec derelicta spe timorem subtrahat, nec subtracta spe, in solo eum timore derelinquat. Mola enim superior aut inferior tollitur, si per praedicantis linguam in peccatoris pectore aut timor a spe, aut spes a timore dividatur.