monumenta.ch > Gregorius Magnus > bsbClm6297.117 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, 12, 3
Sed nemo dicat: Quia pius est, venialiter pecco. Et nemo qui peccaverit dicat: Quia iustus est, de peccati remissione despero. Relaxat enim Deus facinus quod defletur, sed perpetrare quisque timeat quod si digne deflere possit ignorat. Ante culpam ergo iustitiam metuat, post culpam tamen de pietate praesumat; neque ita iustitiam timeat, ut nulla spei consolatione convalescat; neque ita confidat de misericordia, ut adhibere vulneribus suis dignae poenitentiae negligat medicinam; sed quem praesumit sibi pie parcere, semper etiam cogitet et districte iudicare. Sub pietate itaque eius spes peccatoris gaudeat, sed sub districtione illius poenitentis correctio contremiscat. Spes igitur praesumptionis nostrae habeat etiam morsum timoris, ut ad corrigenda peccata iustitia iudicantis terreat, quem ad fiduciam veniae gratia parcentis invitat. Hinc enim per quemdam sapientem dicitur: Ne dixeris, Miserationes Domini multae sunt, peccatorum meorum non memorabitur . Pietatem namque eius protinus, et iustitiam subdit, dicens: Misericordia enim et ira ab illo . Divina itaque clementia maxillam Behemoth istius perforans, ubique humano generi et misericorditer et potenter occurrit, quia nec libero admonitionem praecavendi tacuit, nec capto remedium fugiendi subtraxit. Ad hoc quippe in Scriptura sacra virorum talium, id est David et Petri, peccata sunt indita, ut cautela minorum sit ruina maiorum. Ad hoc vero utrorumque illic et poenitentia insinuatur et venia, ut spes pereuntium sit recuperatio perditorum. De statu ergo suo David cadente, nemo superbiat. De lapsu etiam suo David surgente, nemo desperet. Ecce quam mirabiliter Scriptura sacra eodem verbo superbos premit, quo humiles levat. Unam namque rem gestam retulit, et diverso modo superbos quidem ad humilitatis formidinem, humiles vero ad spei fiduciam revocavit. O inaestimabile novi generis medicamentum, quod uno eodemque ordine positum, et premendo tumentia exsiccat, et sublevando arentia infundit! De maiorum nos lapsu terruit, sed de reparatione roboravit.