monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, 12, 2
Ab intellectu circuli armilla non discrepat, quia ipsa hoc quoque ubi ponitur ambiendo constringit. Sed quia armilla latius tenditur, per armillam occulti eius iudicii erga nos protectio impensior designatur. Armilla ergo Dominus maxillam Leviathan istius perforat, quia ineffabili misericordiae suae potentia sic malitiae antiqui hostis obviat, ut aliquando eos etiam quos iam cepit amittat; et quasi ab ore illius cadunt, qui post perpetratas culpas ad innocentiam redeunt. Quis enim ore illius semel raptus maxillam eius evaderet, si perforata non esset? An non in ore Petrum tenuit, cum negavit ? An non in ore David tenuit, cum in tantam se luxuriae voraginem mersit ? Sed cum ad vitam uterque per poenitentiam rediit, Leviathan iste eos aliquo modo quasi per maxillae suae foramina amisit. Per foramen ergo maxillae ab eius ore subtracti sunt qui post perpetrationem tantae nequitiae poenitendo redierunt. Quis autem hominum Leviathan istius os evadat, ut nulla illicita committat? Sed hinc cognoscimus quantum redemptori humani generis debitores sumus, qui non solum nos in os Leviathan ire prohibuit, sed ab ore etiam redire concessit; qui spem peccatori non abstulit, quia maxillam eius, ut evadendi viam tribueret, perforavit, ut saltem post morsum fugiat, qui incautus prius morderi nequaquam metuebat. Ubique ergo nobis occurrit superna medicina, quia et dedit homini praecepta ne peccet, et tamen peccandi dedit remedia, ne desperet. Unde cavendum summopere est ne quis delectatione peccati Leviathan istius ore rapiatur, et tamen, si raptus fuerit, non desperet, quia si peccatum perfecte lugeat, adhuc foramen in maxilla eius invenit, per quod evadat. Iam dentibus teritur, sed adhuc si evadendi via quaeritur, in maxilla eius foramen invenitur. Habet etiam captus quo exeat, qui praevidere noluit ne caperetur. Quisquis ergo nondum captus est, maxillam eius fugiat; quisquis vero iam captus est, in maxilla foramen quaerat. Pius enim ac iustus est conditor noster.