monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, 10, 4
Si autem fides fune signatur, isdem nobis iterum intellectus innuitur, quia dum per praedicatores sanctos in mundo fides Trinitatis innotuit, contra electorum mentes erumpere mundi doctrina cessavit. Unde bene Domino per prophetam dicitur: Tu dirupisti fontes et torrentes, tu siccasti fluvios Ethan . Ethan quippe interpretatur fortis. Et quis est hic fortis, nisi de quo per Evangelium Dominus dicit: Nemo potest vasa fortis ingressus domum diripere, nisi prius fortem alliget ? Fontes itaque et torrentes Dominus dirupit, dum in apostolorum suorum cordibus fluenta veritatis aperuit. De quibus rursum per prophetam alium dicitur: Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris . Ad eorum quippe doctrinam sitientes pergimus, ut veritatis plenas cordium nostrorum lagunculas reportemus. Sed emanantibus suis fontibus Ethan fluvios exsiccavit, dum doctrinam fortis et maligni spiritus ostenso radio suae veritatis arefecit. Leviathan ergo lingua fune stringitur, quia, extensa fide Trinitatis, errorum praedicamenta siluerunt. Sed quia iam se aperte extollere non valet, huc illucque circumiens per insidias mordet. Mira autem misericordia contra hunc pro nobis Dominus vigilat, atque eum et in hoc quod fraudibus molitur expugnat. Unde subditur: