monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, 10, 3
Ubi enim nunc est Academicorum error, qui certe conantur astruere certum nil esse, qui impudenti fronte assertionibus suis fidem ab auditoribus exigunt, cum vera esse nulla testantur? Ubi Mathematicorum superstitio qui, dum signorum cursus suspiciunt, vitas hominum in siderum momenta suspendunt? Quorum aperte doctrinam saepe geminorum nativitas dissipat, qui cum uno eodemque momento horae prodeant, non in una conversationis qualitate perdurant. Ubi tot praedicamenta falsitatis, quae enumerare fugimus, ne ab exponendi ordine longe recedamus? Sed cuncta iam erroris doctrina conticuit, quia Leviathan linguam Dominus incarnationis suae fune constrinxit. Unde bene etiam per prophetam dicitur: Et desolabit Dominus linguam maris Aegyptii . Lingua quippe maris est scientia doctrinae saecularis. Bene autem mare Aegyptium dicitur, quia peccati obscuritate fuscatur. Linguam ergo maris Aegyptii Dominus desolavit, quia huius mundi falsam sapientiam per carnem se ostendendo destruxit. Fune ergo Leviathan lingua constringitur, quia per similitudinem carnis peccati ligata est praedicatio vetusti peccatoris.