monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, 10, 2
Subaudis ut ego. Scriptura enim sacra fune aliquando dimensionum sortes, aliquando peccata, aliquando fidem designare consuevit. Nam propter haereditarias dimensionum sortes dicitur: Funes ceciderunt mihi in praeclaris; etenim haereditas mea praeclara est mihi . Funes quippe in praeclaris cadunt, dum per humilitatem vitae sortes nos patriae melioris excipiunt. Rursum quia fune peccata signantur, per prophetam dicitur: Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis . Iniquitas namque in funiculis vanitatis trahitur, dum per augmentum culpa protelatur. Unde et per Psalmistam dicitur: Funes peccatorum circumplexi sunt me . Quia enim funis addendo torquetur ut crescat, non immerito peccatum in fune figuratur, quod perverso corde saepe, dum defenditur, multiplicatur. Rursum fune fides exprimitur, Salomone attestante, qui ait: Funiculus triplex difficile rumpitur , quia fides videlicet, quae de cognitione Trinitatis ab ore praedicantium texitur, fortis in electis permanens, in solo reproborum corde dissipatur. Hoc itaque loco funis nomine sive peccatum, sive fidem nil obstat intelligi. Incarnatus etenim Dominus noster fune Leviathan linguam ligavit, quia in similitudine carnis peccati apparuit, et omnia errorum eius praedicamenta damnavit . Unde Paulo attestante dicitur: Et de peccato damnavit peccatum . Fune linguam ligavit, quia per similitudinem carnis peccati ab electorum suorum cordibus cuncta eius fallaciae argumenta destruxit. Ecce enim apparente in carne Domino, Leviathan lingua ligata est, quia eius veritate cognita, illae falsitatis doctrinae tacuerunt.