monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, 8, 3
Possunt per sudes acuta ipsius per carnem manifestatae sapientiae verba signari, ut quia naribus odor trahitur, per Behemoth nares illa antiqui hostis exploratio figuretur. Qui cum Deum incarnatum esse dubitaret, hoc expetitis miraculis voluit tentando cognoscere, dicens: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant . Quia ergo signorum indiciis odorem divinitatis eius cognoscere concupivit, quasi flatum naribus traxit. Sed dum ei protinus respondetur: Non in pane solo vivit homo. Et: Non tentabis Dominum Deum tuum , quia sententiarum suarum acuminibus indagationem antiqui hostis veritas perculit, quasi nares eius sudibus perforavit. Sed quia Behemoth iste per varia fraudum argumenta distenditur, adhuc adiuncto et alio nomine notatur: nam subditur: