monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, 8, 2
Quid aliud sudes, id est palos accipimus, qui videlicet exacuuntur ut figantur, nisi acuta sanctorum consilia? Quae huius Behemoth nares perforant, dum sagacissimas eius insidias et vigilando circumspiciunt, et superando transfigunt. Per nares vero odor trahitur, et deducto flatu hoc agitur, ut res etiam quae longe est posita cognoscatur. Naribus ergo Behemoth callidae eius insidiae designantur, per quas sagacissime nititur et occulta cordis nostri bona cognoscere et haec pessima persuasione dissipare. In sudibus itaque Dominus nares eius perforat, quia callidas eius insidias acutis sanctorum sensibus penetrans enervat. Saepe autem bonorum vias tanta insidians arte circumvolat, ut per ea quae ab eis bene gesta cognoverit, ad malitiam aditum quaerat. Nam unde alium largiri quid conspicit, inde alium in discordiae flamma succendit; et cum hunc respicit misereri, illi persuadet irasci, ut dum bonum quasi non communiter factum insinuat, concordes animos a bono gratiae communis abscindat. Quia enim iustorum mentes ad mala suadendo non valet frangere, bonis satagit actibus inter eas mala seminare. Sed sancti viri has eius insidias tanto celerius vincunt, quanto et subtilius deprehendunt. Quod melius ostendimus, si unum e multis assertoribus veritatis in testimonium Paulum vocemus, sub quo quidam Corinthius dum incesti facinus perpetrasset, cum doctor egregius in carnis interitum ad satisfactionem poenitentiae Satanae tradidit, et in diem Domini salvum eius spiritum reservavit . Magna quippe arte magisterii ipsi est traditus coactus in poenam cui sponte est substratus in culpa, ut qui auctor fuerat ad vitium nequitiae, ipse flagellum fieret disciplinae. Qua tamen bene gesta poenitentia, dum cognovisset Corinthios super eum iam misericorditer motos, ait: Cui aliquid donastis, et ego; nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi . Communionis vero gratiam cogitans ait: Cui aliquid donastis, et ego. Ac si diceret: A bono vestro non dissentio, meum sit quidquid ipsi fecistis. Atque mox subdidit: Et ego si quid donavi, propter vos. Ac si diceret: Vestris actibus bonum addidi, quidquid propter vos misericorditer feci. Vestra ergo est utilitas bonitas mea, mea est utilitas bonitas vestra. Qui ipsam mox compagem cordium, in qua sic tenetur, adiungens subdidit: In persona Christi. Cui velut si dicere praesumamus: Quare te ita caute discipulis copulas? quare vel te illorum, vel illos tuis actionibus tam sollicita mente conformas? illico subiunxit: Ut non circumveniamur a satana . Cuius sagaces insidias quam acuto sensu transfigat insinuat subdens: Non enim ignoramus cogitationes eius. Ac si verbis aliis dicat: Acutae auctore Domino sudes sumus, et nares Behemoth istius subtiliter circumspiciendo penetramus, ne hoc quod bene mens inchoat, ipse in malitiae finem vertat.