monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, 6, 3
Habemus adhuc quod hac in re subtilius perpendamus. Hi enim quos per Iordanem diximus exprimi, possunt per fluvium designari. Qui enim fidem iam veritatis agnoverunt, sed vivere fideliter negligunt, recte fluvius dici possunt, quia videlicet deorsum fluunt. Iordanis vero Hebraeo vocabulo descensio eorum dicitur. Et sunt nonnulli qui viam veritatis appetentes semetipsos abiiciunt, atque a vitae veteris elatione descendunt; cumque aeterna cupiunt, valde se ab hoc mundo alienos reddunt, dum non solum aliena non appetunt, sed etiam sua derelinquunt, et non solum in eo gloriam non quaerunt, sed hanc cum se obtulerit, etiam contemnunt. Hinc est enim quod voce Veritatis dicitur: Si quis vult venire post me, abneget semetipsum . Semetipsum enim abnegat, qui, calcato typho superbiae, ante Dei oculos esse se a se alienum demonstrat. Hinc Psalmista ait: Memor ero tui de terra Iordanis et Hermoniim , Iordanis quippe, ut dixi, descensio, Hermoniim autem anathema, id est alienatio, interpretatur. De terra igitur Iordanis et Hermoniim Dei reminiscitur, qui in eo quod semetipsum deiicit, atque a se alienus existit, ad conditoris sui memoriam revocatur. Sed antiquus hostis hoc pro magno non habet, quod sub iure suae tyrannidis terrena quaerentes tenet. Propheta quippe attestante cognovimus quia esca eius electa . Neque enim mirum deputat, si eos absorbeat, quos superbia erigit, avaritia tabefacit, voluptas dilatat, malitia angustat, ira inflammat, discordia separat, invidia exulcerat, luxuria inquinans necat. Absorbebit ergo fluvium, et non mirabitur, quia pro magno non aestimat cum eos devorat, qui per ipsa suae vitae studia deorsum currunt; sed illos magnopere rapere nititur, quos, despectis terrenis studiis, iungi iam coelestibus contemplatur. Unde absorpto fluvio recte subiungitur: Et habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius, quia illos insidiando rapere appetit, quos pro amore supernae patriae a praesentis vitae gloria semetipsos deiicere agnoscit. Nonnulli quippe mundum deserunt, honorum transeuntium vana derelinquunt, et, ima humilitatis appetentes, humanae conversationis morem bene vivendo transcendunt; atque in tanta studiorum arce proficiunt, ut signorum iam virtutes operentur; sed quia semetipsos circumspiciendo tegere negligunt, inanis gloriae telo percussi, peius de alto ruunt. Hinc est enim quod aeternus iudex, qui occulta cordis examinat, eiusdem ruinae casum praenuntians intentat, cum dicit: Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia eiecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis quia nunquam novi vos, discedite a me qui operamini iniquitatem, nescio qui estis . Hinc etiam per prophetam dicitur: Vocavit Dominus iudicium ad ignem et devoravit abyssum multam, et comedet partem domus Domini . Iudicium quippe ad ignem vocatur, cum iustitiae sententia ad poenam iam aeternae concremationis ostenditur. Et multam abyssum devorat, quia iniquas atque incomprehensibiles hominum mentes concremat, quae nunc se hominibus etiam sub signorum miraculis occultant. Pars autem domus Domini comeditur, quia illos quoque gehenna devorat, qui nunc quasi in sanctis actibus de electorum numero se esse gloriantur. Qui ergo hic Iordanis, ipsi illic pars domus Domini vocantur. Antiquus ergo hostis habet fiduciam quod in os eius et Iordanis influat, quia nonnunquam calliditatis suae insidiis eos etiam qui iam electi putantur necat. Sed cuius cordis duritiam non ista Domini verba perturbent? cuius mentis constantia non ab intimis cogitationum radicibus quatiatur, cum hostis noster tantae esse contra nos fortitudinis demonstratur? Nullumne erit consolationis adiutorium? Erit certe, nam subditur: