monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, 6, 2
Quid enim hoc loco fluvii nomine nisi humani generis decursio designatur, quae velut a fontis sui origine nascendo surgit, sed quasi ad ima defluens moriendo pertransit? Qui autem signantur appellatione Iordanis, nisi qui iam imbuti sunt sacramento baptismatis? Quia enim Redemptor noster in hoc flumine baptizari dignatus est, eius nomine debent omnes baptizati exprimi, in quo hoc ipsum contigit sacramentum baptismatis inchoari. Quia igitur Behemoth iste a mundi origine exortum, vix paucis electis evadentibus, humanum genus in ima defluens usque ad redemptionis tempora quasi quemdam in se fluvium traxit, bene nunc dicitur: Absorbebit fluvium, et non mirabitur. Quia vero et post Mediatoris adventum quosdam qui recte vivere negligunt etiam fideles rapit, recte subiungitur: Et habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius. Ac si aperte diceretur: Ante Redemptorem mundi mundum non miratus absorbuit, sed, quod est gravius, etiam post Redemptoris adventum quosdam qui baptismatis sacramento signati sunt deglutire se posse confidit. Alios namque sub Christianitatis nomine positos devorat, quia in ipso eos fidei errore supplantat. Alios a rectitudine fidei nequaquam deviat, sed ad usum pravae operationis inclinat. Alios quantum vult in operatione immunditiae inflectere non valet, sed apud semetipsos intus in studio intentionis intorquet, ut dum a charitate mentem dividunt, rectum non sit quidquid extrinsecus operentur. Et fidem tenent, sed vitam fidei non tenent, quia aut aperte illicita faciunt, aut ex perverso corde quae agunt prava sunt, etiam si sancta videantur. Quia enim nonnulli confitendo fideles sunt, non vivendo, hinc est quod voce Veritatis dicitur: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum . Hinc rursum ait: Quid autem vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quae dico ? Hinc Paulus ait: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant . Hinc Ioannes dicit: Qui dicit se Deum nosse, et mandata eius non custodit, mendax est . Hinc est quod de ipsa sua prima plebe Dominus conqueritur, dicens: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me . Hinc etiam Psalmista ait: Dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei . Sed minime mirum fuit quod Behemoth iste ante lavacri undam, ante sacramenta coelestia, ante corpoream praesentiam Redemptoris, humani generis fluvium hiatu profundae persuasionis absorbuit; sed hoc valde mirum, hoc valde terribile est, quia multos aperto ore etiam post cognitionem Redemptoris suscipit, post lavacri undam polluit, post sacramenta coelestia ad inferni profundum rapit. Dicatur ergo, dicatur terribiliter voce Veritatis: Absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius. Neque enim pro magno diabolus habuit, quod infideles tulit; sed toto nunc annisu in illorum mortem se erigit, quos contra se regeneratos tabescit. Nemo igitur sibi fidem sine operibus sufficere posse confidat, cum scimus quod scriptum sit: Fides sine operibus mortua est . Nullus Behemoth morsum ex sola confessione fidei plene evasisse se existimet, quia iam quidem fluvium absorbuit, sed adhuc Iordanem sitit; et toties in os illius Iordanis fluit, quoties Christianus quisque ad iniquitatem defluit. Os quidem eius iam fide nos sublevante fugimus, sed magno studio curandum est, ne in hoc lubrica operatione dilabamur. Si ambulandi cautela negligitur, incassum credendo rectum iter tenetur, quia via quidem fidei ad coelestem patriam proficit, sed offendentes minime perducit.