monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, 23, 4
De quo idcirco tam mira in quibus fuit et quae amisit insinuat ut territo homini ostendat quid ipse si superbiat de elationis suae culpa passurus sit, si feriendo illi parcere noluit quem creando in gloriam tantae claritatis elevavit. Consideret ergo homo quid elatus in terra mereatur, si et praelatus angelis angelus in coelo prosternitur. Unde et bene per prophetam dicitur: Inebriatus est in coelo gladius meus . Ac si aperte diceret: Qua ira feriam superbos terrae perpendite, si ipsos etiam quos in coelo iuxta me condidi pro elationis vitio percutere non peperci? Tot itaque hostis antiqui virtutibus auditis, tanta conditionis eius magnitudine cognita, quis non immensa formidine corruat? quis non desperationis percussione succumbat? Sed quia elationem nostram ostensa hostis nostri potentia reprimit, etiam infirmitatem nostram Dominus patefacta gratiae suae dispensatione fovet. Unde cum eum principium viarum suarum diceret, illico adiunxit: