monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, 23, 3
Hinc est quod primatus eius potentiam adhuc insinuans idem propheta, subiungit: Omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius et topazius et iaspis, chrysolithus, onyx, et berillus, sapphirus, carbunculus et smaragdus . Novem dixit genera lapidum, quia nimirum novem sunt ordines angelorum. Nam cum per ipsa sacra eloquia angeli, archangeli, throni, dominationes, virtutes, principatus, potestates, cherubim, et seraphim, aperta narratione memorantur, quantae sint supernorum civium distinctiones ostenditur. Quibus tamen Behemoth iste opertus fuisse describitur, quia eos quasi vestem ad ornatum suum habuit, quorum dum claritatem transcenderet, ex eorum comparatione clarior fuit. De cuius illic adhuc descriptione subiungit: Aurum opus decoris tui et foramina tua in die qua conditus es, praeparata sunt . Aurum opus decoris eius exstitit, quia sapientiae claritate canduit, quam bene creatus accepit. Foramina vero idcirco in lapidibus fiunt, ut vinculati auro in ornamenti compositione iungantur, et nequaquam a se dissideant, quos interfusum aurum repletis foraminibus ligat. Huius ergo lapidis in die conditionis suae foramina praeparata sunt, quia videlicet capax charitatis est conditus. Qua si repleri voluisset, stantibus angelis tanquam positis in regis ornamento lapidibus potuisset inhaerere. Si enim charitatis auro sese penetrabilem praebuisset, sanctis angelis sociatus, in ornamento, ut diximus, regio lapis fixus maneret. Habuit ergo lapis iste foramina, sed per superbiae vitium charitatis auro non sunt repleta. Nam quia idcirco ligantur auro ne cadant, idcirco iste cecidit, quia etiam perforatus manu artificis, amoris vinculis ligari contempsit. Nunc autem caeteri lapides, qui huic similiter fuerant perforati, penetrante se invicem charitate ligati sunt, atque hoc in munere, isto cadente, meruerunt ut nequaquam iam de ornamento regio cadendo solvantur. Huius principatus celsitudinem adhuc idem propheta intuens, adiungit: Tu cherub extentus et protegens in monte sancto Dei, in medio lapidum ignitorum perfectus ambulasti . Cherub quippe plenitudo scientiae interpretatur; et idcirco iste Cherub dicitur, quia transcendisse cunctos scientia non dubitatur. Qui in medio ignitorum lapidum perfectus ambulavit, quia inter angelorum corda charitatis igne succensa, clarus gloria conditionis exstitit. Quem bene extentum ac protegentem dicit. Omne enim quod extenti protegimus, obumbramus. Et quia comparatione claritatis suae caeterorum claritatem obumbrasse creditur, ipse extentus et protegens fuisse perhibetur. Reliquos enim quasi obumbrando operuit, qui eorum magnitudinem excellentia maiore transcendit. Quod ergo illic speciosus in multis frondibus, quod illic signaculum similitudinis, quod illic cherub, quod illic protegens dicitur, hoc hic voce dominica Behemoth iste viarum Dei principium vocatur.