monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, 23, 2
Velut si aperte diceret: Idcirco ad tam multa fortiter sufficit, quia in natura rerum hunc creando per substantiam conditor primum fecit. Quid enim vias Dei, nisi eius actiones accipimus. De quibus per prophetam dicit: Non enim sunt viae meae sicut viae vestrae . Et principium viarum Dei Behemoth dicitur , quia nimirum cum cuncta creans ageret, hunc primum condidit, quem reliquis angelis eminentiorem fecit. Huius primatus eminentiam conspicit propheta cum dicit: Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei; abietes non adaequaverunt summitatem eius; platani non fuerunt aequae frondibus illius; omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi et pulchritudini eius, quoniam speciosum fecit eum in multis condensisque frondibus . Qui namque accipi in cedris, abietibus et platanis possunt, nisi illa virtutum coelestium procerae celsitudinis agmina in aeternae laetitiae viriditate plantata? Quae quamvis excelsa sint condita, huic tamen nec praelata sunt, nec aequata. Qui speciosus factus in multis condensisque frondibus esse dicitur, quia praelatum caeteris legionibus, tanta illum species pulchriorem reddidit, quanta et supposita angelorum multitudo decoravit. Ista arbor in paradiso Dei tot quasi condensas frondes habuit, quot sub se positas supernorum spirituum legiones attendit. Qui idcirco peccans sine venia damnatus est, quia magnus sine comparatione fuerat creatus. Hinc ei rursum per eumdem prophetam dicitur: Tu signaculum similitudinis Dei, plenus sapientia et perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti . Multa enim de eius magnitudine locuturus, primo verbo cuncta complexus est. Quid namque boni non habuit, si signaculum Dei similitudinis fuit? De sigillo quippe annuli talis similitudo imaginaliter exprimitur, qualis in sigillo eodem essentialiter habetur. Et licet homo ad similitudinem Dei creatus sit , angelo tamen quasi maius aliquid tribuens, non eum ad similitudinem Dei conditum, sed ipsum signaculum Dei similitudinis dicit, ut quo subtilior est in natura, eo in illo similitudo Dei plenius credatur expressa.