monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, 22, 3
Hinc est quod nonnunquam hi qui viam sanctitatis appetunt in errorem lapsi tardius emendantur. Rectum quippe aestimant esse quod agunt, et sicut excolendae virtuti, sic vitio perseverantiam iungunt. Rectum existimant quod agunt, et idcirco suo iudicio enixius serviunt. Unde bene Ieremias cum diceret: Candidiores Nazaraei eius nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores; denigrata est super carbones facies eorum, et non sunt cogniti in plateis, illico adiunxit: Adhaesit culis eorum ossibus, aruit, et facta est quasi lignum . Quid enim Nazaraeorum nomine, nisi abstinentium et continentium vita signatur, quae nive et lacte nitidior dicitur? Nix enim ex aqua congelascit quae desuper venit, lac autem ex carne exprimitur quae in inferioribus nutritur. Quid ergo per nivem nisi candor vitae coelestis, quid per lac nisi temporalis dispensationis administratio demonstratur? Et quia plerumque continentes viri in Ecclesia tam mira opera faciunt, ut ab eis multi qui coelestem vitam tenuerunt, multi qui terrena bene dispensaverunt, superari videantur, et candidiores nive, et nitidiores lacte referuntur. Qui etiam, quia per fervorem spiritus, antiquorum ac fortium patrum nonnunquam vincere vitam videntur, recte subiungitur: Rubicundiores ebore antiquo. Dum enim ruboris nomen imprimitur, sancti desiderii flamma signatur. Ebur vero esse os magnorum animalium non ignoramus. Ebore itaque antiquo rubicundiores sunt, quia saepe ante humanos oculos nonnullis praecedentibus patribus studii ferventioris existunt. De quibus ut totum simul ostendatur, adiungitur: Sapphiro pulchriores. Aetherei quippe coloris est sapphirus. Et quia praecedentes multos, atque ad superna tendentes per coelestem conversationem videntur vincere, narrantur sapphiro pulchriores exstitisse. Sed plerumque dum virtutum copia etiam plus quam expedit prosperatur, in quamdam sui fiduciam mens adducitur, et decepta praesumptione propria, repente peccato subripiente fuscatur; unde recte subiungitur: Denigrata est super carbones facies eorum. Nigri enim post candorem fiunt, quia, amissa Dei iustitia, cum de se praesumunt, in ea etiam quae non intelligunt, peccata dilabuntur; et quia post amoris ignem ad frigus torporis veniunt, exstinctis carbonibus ex comparatione, praeferuntur. Nonnunquam enim dum timorem Dei per sui fiduciam deserunt, etiam frigidis mentibus frigidiores fiunt. De quibus recte subiungitur: Non sunt cogniti in plateis. Platea quippe sermonis Graeci ratione pro latitudine dicitur. Quid vero est humanae menti angustius quam voluntates proprias frangere? De qua fractione Veritas dicit: Intrate per angustam portam . Quid autem latius quam nullis propriis voluntatibus reluctari, et quaquaversum impulsus arbitrii duxerit se sine retractione diffundere? Qui ergo per fiduciam sanctitatis postposito meliorum iudicio se sequuntur, quasi per plateas pergunt. Sed non sunt cogniti in plateis, quia de vita sua aliud ostenderant quando frangendo voluntates proprias in angusto se calle retinebant. Et bene additur: Adhaesit cutis eorum ossibus. Quid in osse nisi duritia fortitudinis, quid in cute nisi mollities exprimitur infirmitatis? Cutis ergo eorum adhaerere ossibus dicitur, quia ab eis prava sentientibus infirmitas vitii duritia virtutis putatur. Infirma enim sunt quae faciunt, sed, elationis fiducia decepti, fortibus ea suspicionibus iungunt, et quo de se magna sentiunt, eo de sua nequitia emendari contemnunt. Unde et recte adiungitur: Aruit et facta est quasi lignum. Culpa quippe eorum tanto insensibilior redditur, quanto apud eos etiam laudabilis habetur. Quam recte aridam asserit, quia nulla sui cogitatione viridescit. Quod ergo apud Ieremiam per infirmitatem cutis, hoc apud beatum Iob per fragilitatem dicitur cartilago; et quod illic ossa per duritiam, hoc hic laminae ferreae esse memorantur. Sed Behemoth iste, qui per membra sua extremo tempore contra electos Dei tanta se arte iniquitatis exercet, qui etiam per semetipsum ad decipiendas mentes in tanta insidiarum tergiversatione se exhibet, cuius naturae, cuius sit conditionis audiamus. Neque enim tam mira vel in maligna operatione posset, si non ex magna conditione subsisteret. Unde et mox mira pietate Dominus, ac si causas tantae astutiae tantaeque fortitudinis redderet, adiunxit, dicens: