monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, 22, 2
Quid enim per cartilaginem, nisi simulatio eius accipitur? Cartilago namque ossis ostendit speciem, sed ossis non habet firmitatem. Et sunt nonnulla vitia quae ostendunt in se rectitudinis speciem, sed ex pravitatis prodeunt infirmitate. Hostis enim nostri malitia tanta se arte palliat, ut plerumque ante deceptae mentis oculos culpas virtutes fingat, ut inde quisque quasi exspectet praemia, unde dignus est aeterna invenire tormenta. Plerumque enim in ulciscendis vitiis crudelitas agitur, et iustitia putatur, atque immoderata ira iusti zeli meritum creditur; et cum a distortis moribus peccantes dirigi caute debeant, violenta inflexione franguntur. Plerumque dissoluta remissio quasi mansuetudo ac pietas habetur; et dum plus quam decet delinquentibus temporaliter parcitur, ad aeterna supplicia crudeliter reservantur. Nonnunquam effusio misericordia creditur, et dum male servare culpa sit, peius spargi quod acceptum est non timetur. Nonnunquam tenacia parcitas putatur, et cum grave sit vitium non tribuere, virtus creditur accepta retinere. Saepe malorum pertinacia constantia dicitur, et dum mens a pravitate sua flecti non patitur, quasi ex recti defensione gloriatur. Saepe inconstantia quasi tractabilitas habetur, et quo quisque fidem integram nulli servat, eo amicum se hominibus aestimat. Aliquando timor incompetens humilitas creditur, et cum temporali formidine pressus quisque a defensione veritatis tacet, arbitratur quod iuxta Dei ordinem humilem se potioribus exhibeat. Aliquando vocis superbia veri libertas aestimatur, et cum per elationem veritati contradicitur, loquendi procacitas veritatis defensio putatur. Plerumque pigritia quasi continentia quietis attenditur, et cum gravis culpae sit recta studiose non agere, magnae virtutis meritum creditur a prava tantum actione cessare. Plerumque inquietudo spiritus, vigilans sollicitudo nominatur; et cum quietem quisque non tolerat, agendo quae appetit, virtutis debitae implere se exercitium putat. Saepe ad ea quae agenda sunt incauta praecipitatio laudandi studii fervor creditur; et cum desideratum bonum intempestiva actione corrumpitur, eo agi melius quo celerius aestimatur. Saepe accelerandi boni tarditas consilium putatur; et cum exspectatur ut ex retractatione proficiat, hoc insidians mora supplantat . Igitur cum culpa velut virtus aspicitur, necessario pensandum est quia tanto tardius mens vitium suum deserit, quanto hoc quod perpetrat, non erubescit; et tanto mens tardius vitium deserit, quanto, per virtutis speciem decepta, praemiorum etiam de eo retributionem quaerit. Facile autem culpa corrigitur quae et erubescitur quia esse culpa sentitur. Quia itaque error cum virtus creditur difficilius emendatur, recte dicitur: Cartilago eius quasi laminae ferreae. Behemoth enim iste que sub praetextu boni calliditatem suam fraudulentius exhibet, eo in culpa mentem durius tenet.